라틴어 문장 검색

sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar non satiatum discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장1)
ut, quae a nobis alienata, cum ad hostem pervenerint, ex suo tamquam limine exierint, hinc ea cum redierint post ad idem limen, postliminio redisse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 5:1)
hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:2)
si vero scrutari vetera et ex is ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur hinc nobis profecti in caelum reperientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:1)
vetat enim dominans ille in nobis deus iniussu hinc nos suo demigrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:2)
sed tempus est inquit iam hinc abire, me, ut moriar, vos, ut vitam agatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 98:5)
Critoni enim nostro non persuasi me hinc avolaturum neque mei quicquam relicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:2)
sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:4)
hinc ille Agamemno Homericus et idem Accianus scindens dolore identidem intonsam comam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:3)
hinc omnia, quae pulchra honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem illud paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:6)
hinc illa cognitio virtutis existit, efflorescunt genera partesque virtutum, invenitur, quid sit quod natura spectet extremum in bonis, quid in malis ultumum, quo referenda sint officia, quae degendae aetatis ratio deligenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 71:2)
Discimus hinc tandem qua causa argentea Phoebe Passibus haud aequis graditur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:8)
Surgite Mortales, terrenas mittite curas Atque hinc coeligenae vires dignoscite Mentis A pecudum vita longe lateque remotae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:1)
Et hinc patet compositio vis directae AD ex viribus quibusvis obliquis AB & BD, & vicissim resolutio vis cujusvis directae AD in obliquas quascunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 15:1)
Hinc summa ultima parallelogrammorum evanescentium coincidit omni ex parte cum figura curvilinea.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION