라틴어 문장 검색

Nunc autem primum impetum sequimur, deinde, quamvis vana nos concitaverint, perseveramus, ne videamur coepisse sine causa, et, quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit iniquitas irae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 176:5)
vilis et hic quaerendus manu victus, horrenda iniquitas caeli, intecta corpora ;
(세네카, De Providentia, book 1 51:5)
Non potest umquam tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli, ut non multum procellarum irruat magna armamenta pandentibus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:1)
Imitationem alienae culpae innocentiam uocas?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.15)
Facilius potes accusare aut te qui tam familiaris tyranno fuisti, ut illi maxime tua placeret domus, qui illum recepisti, aut tyrannum qui tibi damnum dedit, quod in domum tuam confugit, aut ut culpa te liberem, facilius potes accusare fortunam quae tyrannum potissimum ad te detulit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.18)
neutrum mea culpa.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.11)
Times huius iniquitatem, cum iniquus ipse magis ames eum cui alterius donare uis matrem quam cui non uis suam reddere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.28)
casus hic culpa caret.
(세네카, Hercules Furens 17:56)
culpa par odium exigat.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:36)
error a culpa vacat.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:59)
sive nascente Hercule nox illa certa est sive mortalis meus pater est - licet sit falsa progenies mei, [materna culpa cesset et crimen Iovis] merui parentem:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:28)
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens coniugia solvit quique genetricem abstrahit gnatis et arto pignore astrictam fidem dirimit:
(세네카, 메데아 3:19)
Quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
(세네카, 메데아 4:28)
quodcumque culpa praemium ex omni tuli, hoc est penes te.
(세네카, 메데아 4:55)
Supplex recedens illud extremum precor, ne culpa natos matris insontes trahat.
(세네카, 메데아 5:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION