라틴어 문장 검색

Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 13:1)
Nam 'paenitere,' inquiunt, tum dicere solemus, cum quae ipsi fecimus aut quae de nostra voluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 7:1)
Sicut hercle, inquiunt, non voluntarium fuit M. Caelio, quali forma nasceretur, cuius eum dixit 'non paenitere,' tamquam in ea causa res esset ut rationem caperet paenitendi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 8:2)
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)
Arma, inquit, plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 4:1)
Ea, inquit, dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium ineunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 5:1)
Domus, inquit, suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 6:1)
Et Romani, inquit, multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 10:1)
Sole, inquit, occaso.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 10:3)
Nos, inquit, in medium relinquemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 12:1)
Postquam nuntiatum est, inquit, ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 13:1)
Simul, inquit, forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum ex se atque in se ad rempublicam evertendam habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 14:1)
Nam Marcus, inquit, Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et vi et virtute bellica nemini concedebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 15:1)
sibi, inquit, divitias opus esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 16:1)
Nam hac, inquit, maxime versatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION