라틴어 문장 검색

Si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum, et Hippian Eleum sophistarum acerrimum, ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium (si usquam repperiri potuit) exhausisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 8:1)
Sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico scutariorum, quem nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae provectum, retulimus accusasse Adelphium, urbi praefectum, ut altiora coeptantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 6장 2:1)
Qui tamquam iniuria gravi perculsus, quaedam in Iulianum moliebatur, auribus Augusti confisus, in omne patentibus crimen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 1:2)
ita enim cum motu quodam corporis loquebatur ingenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 2:4)
Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere, forsitan non credenda, ea re quod si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone, dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 4:1)
Fuerunt enim apud veteres (licet oppido pauci) fideles et frugi, sed ob quaedam vitia maculosi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 8:2)
Verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum, Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum, nobis opponat, hoc monitu recordetur, nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 9:1)
Per id tempus fere servum quendam, nomine Danum, terrore tenus uxor rerum levium incusarat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 3:1)
hanc incertum unde notam Rufinus subsedit, - quo indicante quaedam cognita per Gaudentium, agentem in rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum convivis rettulimus interfectum - apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps ob devotionem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 3:2)
suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem, et fingere quod velamen purpureum, a Diocletiani sepulcro furatus, quibusdam consciis occultabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 4:2)
Veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium purpureos clavos ita latissimos, ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus, structuram omnem ut amictus adornaverat principalis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 8:2)
Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam itidem invitatus, cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu vincamus, verbum sollemne interpretatum atrociter delevit nobilem domum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 9:1)
Musonianus tamen praefectus praetorio, multis (ut ante diximus) bonis artibus eruditus, sed venalis et flecti a veritate pecunia facilis, per emissarios quosdam, fallendi perstringendique gnaros, Persarum scitabatur consilia, assumpto in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et discriminibus indurato diversis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 9장 2:1)
Nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine suorum comperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis extentam, rigentiaque auro vexilla, et pulcritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo, haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 2:1)
Ignorans fortasse, quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritatis celebri memoriae commendarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION