라틴어 문장 검색

Interim abunde est si epistulae non sunt molestae;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 3:1)
Mater amisso filio - quid enim prohibet, quamquam alia ratio scribendae epistulae fuerit, de studiis disputare?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 8:1)
Exprimere non possum, quam iucundum sit mihi quod Saturninus noster summas tibi apud me gratias aliis super alias epistulis agit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 8 1:1)
Volo interdum aliquem ex historia locum apprendas, volo epistulam diligentius scribas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:1)
Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:2)
et alioqui tam immodice epistulam extendi, ut dum tibi quemadmodum studere debeas suadeo, studendi tempus abstulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 16:2)
Has epistulas Hermes tulit exigentique, ut statim portionem meam sibi addiceret, paruit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 6:2)
Eadem epistula et non studere te et studere significat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 13 1:1)
Cognovisse iam ex epistula mea debes, adnotasse me nuper monumentum Pallantis sub hac inscriptione:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 1:1)
quamquam indignationem quibusdam in locis fortasse ultra epistulae modum extulerim, parum doluisse quam nimis credas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 17:5)
Invicem tu, si quid istic epistula dignum, ne gravare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 11:6)
Proinde si quando, nunc intende libro quem cum hac epistula accipies, quia vereor ne ipse ut tristis parum intenderim.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:2)
onerat tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio quasi praemium data.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:5)
Facis iucunde quod non solum plurimas epistulas meas verum etiam longissimas flagitas;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:1)
Est enim summi amoris negare veniam brevibus epistulis amicorum, quamvis scias illis constare rationem.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION