라틴어 문장 검색

qua re Ianuario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 2 4:4)
te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:7)
quae tibi mandavi et quae tu intelleges convenire nostro Tusculano velim, ut scribis, cures, quod sine molestia tua facere poteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 14:2)
cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 16:4)
L. Cincio HS X_X_CD constitui me curaturum Idibus Febr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:2)
L. Cincio HS CCI CCI CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:1)
peto abs te ut haec diligenter cures.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:6)
exspectare velis, cures ut sciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 23:8)
unus est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 14:1)
nam ne absens censeare curabo edicendum et proponendum locis omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 16:2)
tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 4:5)
fuit enim mihi commodum, quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur enituerat civis ille tuus Demosthenes, et quod se ab hoc refractariolo iudiciali dicendi genere abiunxerat ut σεμνότερόσ τισ et πολιτικώτεροσ videretur, curare ut meae quoque essent orationes quae consulares nominarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 6:2)
hoc totum curabo ut habeas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 6:6)
si me amas, cura ut conserventur et ad me perferantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 23:3)
cura, amabo te, Ciceronem nostrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 2 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION