라틴어 문장 검색

saepe quaesivi inquit ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces inanis fundere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 42:3)
parumne declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissupari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:8)
tantum admonebo, si maxime verum sit ad corpus omnia referre sapientem sive, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat, sive omnia referre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 51:6)
cum ita positum esset, videri fore in aegritudine sapientem patria capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:3)
timor igitur ab his aegritudinem potuit repellere, ratio ab sapienti viro non poterit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:6)
quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae omnium maxuma est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 68:5)
nam Cleanthes quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:2)
tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui nihil opinione adfingat adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum, se quam maxume excruciari luctuque confici, quo pravius nihil esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:2)
sed ad eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum, cum id decreverimus ita fieri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:3)
Non mihi videtur omni animi perturbatione posse sapiens vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:1)
Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:5)
Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:7)
id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici βούλησιν appellant, nos appellemus voluntatem, eam illi putant in solo esse sapiente;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 12:4)
quoniamque, ut bona natura adpetimus, sic a malis natura declinamus, quae declinatio [si] cum ratione fiet, cautio appelletur, eaque intellegatur in solo esse sapiente;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 13:5)
praesentis autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION