라틴어 문장 검색

Quae vero moderandis cupiditatibus regendisque animi motibus laudatur, eius est munus in agendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 3:4)
isto enim exposito munus promissi omne confecero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:3)
C. Ego vero ac magno quidem studio, mi pater, multisque ex tuis praeclarissimis muneribus nullum maius exspecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 2:4)
Equidem, ut verum esset sua voluntate sapientem descendere ad rationes civitatis non solere, sin autem temporibus cogeretur, tum id munus denique non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum civilium minime neglegendam scientiam sapienti, propterea quod omnia essent ei praeparanda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:5)
quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen, quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:4)
qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa adpetendos putet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:3)
id enim esse praeclarissimum sapientiae munus maximumque virtutis vel documentum vel officium puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:4)
Quod si tenere et consequi potuero, cumulate munus hoc, cui me Laelius praeposuit, ut opinio mea fert, effecero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 116:5)
Id enim tenetote, quod initio dixi, nisi aequabilis haec in civitate conpensatio sit et iuris et officii et muneris, ut et potestatis satis in magistratibus et auctoritatis in principum consilio et libertatis in populo sit, non posse hunc incommutabilem rei publicae conservari statum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 91:4)
Video iam, illum, quem expectabam, virum cui praeficias officio et muneri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:3)
sed, si meministi, omnes erant iidem tum de plebe, tum senatores vicissitudinesque habebant, quibus mensibus populari munere fungerentur, quibus senatorio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 71:7)
Nam ceteri, etsi hoc quoque munere fungebantur, magnam tamen partem bella gesserunt et eorum iura coluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 5:4)
uterque enim illis ad artem suam utitur, sed se a suo munere non inpedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:7)
Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum adsignatum a deo defugisse videamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:6)
Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION