라틴어 문장 검색

Si leuatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 25:4)
si id fieri non potest, aluum duci, longioremque inediam indici necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 26:4)
Horum aliquo praeparato penicillo fouere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante uel murti uel rosae folia decocta sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 28:1)
Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 28:4)
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:1)
- In hoc uitio multum ambulare, multum exerceri, lauari saepe, * * * ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:5)
In aurem uero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri conuenit, commodissimeque per striglem instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:4)
Elui quoque aurem oportet uino, in quo marrubium decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:4)
Si ex grauidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 21:1)
Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 5:2)
maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:5)
Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:2)
Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne uicinum et sanum locum laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:1)
Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout uehemens malum est, necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:2)
Si in gingiuis est, mouenturque aliqui dentes, refigi eos oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION