-
quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:8)
-
obversatur oculis laetissima forma rei publicae, cui ad summam libertatem nihil deest nisi pereundi licentia.
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 9:3)
-
Tarius quidem eodem die et alterum heredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit ;
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 95:1)
-
" O dignam vocem, quam audirent omnes gentes, quae Romanum imperium incolunt quaeque iuxta iacent dubiae libertatis quaeque se contra viribus aut animis attollunt!
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 4:1)
-
hostes dimittet salvos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis pro fide, pro foedere, pro libertate in bellum acciti sunt.
- (세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:6)
-
paupertas, ignominia, contemptus.
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 27:4)
-
Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur.
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:1)
-
Ista si quis despicit, quid illi paupertas nocet ?
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 65:5)
-
Si quis concupiscit, illi paupertas etiam prodest ;
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 65:6)
-
Nullum ergo paupertas exulis incommodum habet ;
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 73:3)
-
Qui continebit itaque se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet;
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 78:4)
-
qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur.
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 78:5)
-
Ne me putes ad elevanda incommoda paupertatis, quam nemo gravem sentit, nisi qui putat, uti tantum praeceptis sapientium, primum aspice, quanto maior pars sit pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque divitibus ;
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 83:1)
-
O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia veritatis excaecat, quos timor paupertatis exercet, quam voluptatis causa imitantur!
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:5)
-
Me quidem, quotiens ad antiqua exempla respexi, paupertatis uti solaciis pudet, quoniam quidem eo temporum luxuria prolapsa est, ut maius viaticum exulum sit, quam olim patrimonium principum fuit.
- (세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 86:1)