라틴어 문장 검색

sin autem minor cura sit civitatium in Thracia positarum, multo verius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem quam Philippum habere, vel pro patris Attali meritis bello, quod adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus, vel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 305:1)
si Philippus bello cepisset eas, praemium victoriae iure belli habiturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 330:1)
pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 186:4)
nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine - nam militare iussi sunt - , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 568:1)
is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 639:2)
se neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 642:2)
sed quia in Romanos odii regnum posuerat praemium, Demetrium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 272:1)
Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id quaesitum a Philippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 44:2)
promissis enim ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut venenum dandum curaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 182:1)
nuper in Achaicum contributi concilium, velut praemium belli se victoribus Achaeis tradi quererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 393:1)
tam in pignus fidei obsides desiderati erant quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 413:1)
cum et hoc et alio omni genere telorum pars vulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 726:1)
non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda expleturum spes cupiditati admota ita occaecavit animum, ut nec ex iis qui venerant quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendae rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 108:3)
Gracchi primum bona consecravit quod in multa pignoribusque eius qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 180:2)
iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab Aegypto, praemio belli, arceri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 289:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION