라틴어 문장 검색

praetores consulis in eligendo arbitrium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 166:2)
et utrique censori perduellionem se iudicare pronuntiavit diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 181:2)
praetores aliquot eo, quod avare et crudeliter provincias administraverant, damnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha1)
per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis provincia evenerat, Brundisium venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 4:1)
praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus et Creusae relictis navibus terra et ipse per mediam Boeotiam - diei unius expedito iter est - Chalcidem ad classem contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 5:2)
eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 15:2)
placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 16:1)
praetore dimisso consul menstruum frumentum iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 18:1)
hac virium accessione animus crevit praetori, ut Cassandream oppugnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 132:1)
ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 136:2)
ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 145:1)
circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut vi possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 158:1)
Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit, urbem aptissimam ratus unde exercitibus qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 161:1)
si Valerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum quod, ut iisdem castris tenderet permissum non fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 162:1)
C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 192:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION