라틴어 문장 검색

Totum etiam pollicerer, nisi timerem ne hoc munus meum quandoque ambitu corrumperetur, ut accidere multis in locis video, in quibus praeceptores publice conducuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 6:1)
Recipies ergo epistulas steriles et simpliciter ingratas, ac ne illam quidem sollertiam Diomedis in permutando munere imitantes.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 2:1)
Illius hoc munus, illius liberalitas;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 4:3)
Quam me iuvat, quod in causis agendis non modo pactione dono munere verum etiam xeniis semper abstinui!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 8:4)
Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:1)
Cupio enim et ornatissimam coloniam advocationis officio, et te gratissimo tibi munere obstringere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:3)
'Candidati ne conviventur, ne mittant munera, ne pecunias deponant.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:4)
Recte fecisti quod gladiatorium munus Veronensibus nostris promisisti, a quibus olim amaris suspiceris ornaris.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 1:1)
Sed oportet privatis utilitatibus publicas, mortalibus aeternas anteferre, multoque diligentius muneri suo consulere quam facultatibus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 5:1)
Quo munere Fannia dum sedulo fungitur, hoc discrimine implicita est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 2:2)
Videor ergo fungi pio munere, quorumque exsequias celebrare non licuit, horum quasi funebribus laudationibus seris quidem sed tanto magis veris interesse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 5:1)
Hos ego viscatis hamatisque muneribus non sua promere puto sed aliena corripere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 2:1)
Qua ex causa, cum patronum me provinciales optassent contra Marium Priscum, et petii veniam huius muneris et impetravi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 2:1)
Fungebatur enim et ipse extraordinario munere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 282)
Ergo cum timeam ne illic publica pecunia, hic, quod est omni pecunia pretiosius, munus tuum male collocetur, cogor petere a te non solum ob theatrum, uerum etiam ob haec balinea mittas architectum, dispecturum utrum sit utilius post sumptum qui hctus cst quoquo modo consummare opera?
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION