라틴어 문장 검색

Quapropter, domine venerabilis et in Christi caritate suscipiende sancte frater, quamvis optime facias cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur, qui errorem illum Christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam hi diligentissime caveantur vigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oves, qui eum pressius quidem atque timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicut ait apostolus, et cetera quae sequuntur, exercitata impietate facientes.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 2:1)
Qui vir sanctus nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus, multa nobiscum de tua excellentia conloquendo et veraciter insinuando, qualem te in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus vel quas ipse adtulit, sed etiam illas quas non accepisse nos querebamur, litteras vicit.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 1:2)
Sed alia et ab aliis etsi non tam multa vel certa, verum tamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia expectatio futurorum, quae dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto divitiarum sed in deo vivo, et dives sis in operibus bonis, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quanta tibi cura sit, ne quis insidietur membris Christi coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus eius sive in recentioribus inimicis, quamque sis eorundem inimicorum saluti providus, infestus errori.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 2:2)
Et habebam, de quo cogitabam, paratum presbyterum, propter quem ordinandum sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut veniret, rogans litteris impetravi.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:2)
Conlabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabili domine beatissime et debita caritate venerande sancte papa, et iube tibi quae directa sunt, omnia recitari.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:2)
Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit?
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:3)
nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino Christianis nec a mulieribus nuptis nec a virginibus sunt facienda nupturis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:13)
Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent pascha, quo possit adiuvante domino tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 5:4)
Nempe omnes actus publicos quibus occupatus eras, relinquere cupiebas et te in otium sanctum conferre atque in ea vita vivere, in qua servi dei monachi vivunt.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 3:6)
quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis bellicis rebus abstraheres et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:3)
Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:5)
A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi, quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido et modo in Siccensi, alteri autem apud Sitifim te nosse pro-venit.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 1:1)
Hanc faciem tuam etiam in sancto evangelio et nos et tu ipse propitio deo tamquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente:
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 1:5)
haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto maiore auctoritate praedicta esse in sanctis litteris invenimus.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 4:2)
Est quaedam sanctitas, omnium quae sancte fiunt, sanctificatrix, ipsius incommutabilis verbi, per quod narratur illud principium, et ipsius principii, quod pari se verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION