라틴어 문장 검색

apicem deinde ardui montis petit, visurus inde conglobatum turbidae fumum ruinae cladis et dirae struem, tectus flagellis multinodis germinis, nato et repente perfruens umbraculo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium37)
mobilis liquor profundi pendulam praestat viam, nec fatiscit unda sanctis pressa sub vestigiis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae28)
sed Deus dum luce fulva mortis antra inluminat, dum stupentibus tenebris candidum praestat diem, tristia squalentis aethrae palluerunt sidera.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae40)
"haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis ex tabulis cerisque poetica fabula praestat?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 215)
nam si corruptum corrumpendumve Deus quid praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis, pauper et infirmus et summo indignus honore et non omnipotens sed inanis numinis umbra est.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 239)
attamen vel infimam Deo obsequellam praestitisse prodest.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus11)
numquid adoptivum genitor sibi sumpsit, ut alter externi generis numerum praestare duorum debeat et geminum distans inducere numen?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 118)
meritis perit iste, ille abolet pereuntis opus meritumque resolvit, argumentum ingens Dominum, qui talia praestet, nolle malum nec, quod post abluit, ante probare.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1175)
"tua virtus temet in aevum provehat, aeternum damnet tua culpa vicissim, praestet et alterutram permissa licentia sortem."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1189)
hoc bonum Salvator ipse, quo fruamur, praestitit, martyrum cum membra nostro consecravit oppido, sospitant quae nunc colonos quos Hiberus alluit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.55)
"sed non volenti inpertiam praestetur ut mortis citae conpendiosus exitus, perire raptim non dabo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.109)
sic habuit generosa patrum turba columniferum radium, scindere qui tenebrosa potens nocte viam face perspicua praestitit intereunte chao.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.11)
sed mox subactis hostibus iam pace iustis reddita altar quietem debitam praestat beatis ossibus;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.146)
sic corpus, ast ipsum Dei sedes receptum continet cum Maccabeis fratribus sectoque Esaiae proximum, simplex sed illis contigit corona poenarum, quibus finem malorum praestitit mortis supremus exitus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.148)
"absit ut me nobilem sanguis parentum praestet aut lex curiae:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.143)

SEARCH

MENU NAVIGATION