라틴어 문장 검색

proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장9)
Quae cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus, contempto imperio vestro Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장5)
Neque me fallit, quantum cum maximo vestro beneficio negoti sustineam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장5)
ita in senili corpore aliquatenus inbecillitas sustineri et fulciri potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:2)
Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:3)
Tu non putas parem esse virtutem eius, qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius, qui obsidionem patientissime sustinet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:2)
sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram, optabo, Quidni ego malim non incidere bellum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:3)
Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 9:2)
Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 36:1)
Itaque quicquid illi accidit, aequo animo sustinebit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 23:2)
Ostendes morbum posse superari vel certe sustineri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 20:7)
si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest, qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 3:2)
Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:3)
At nunc quis est, qui sic lavari sustineat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:1)
Quid ista, quae nos circumstant, aiunt, sustinent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 46:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION