라틴어 문장 검색

pariter cuncta a deflere iuvat nec plura dedit pectora Tellus ut digna sonent verbera fatis, me vel Sipylum flebile saxum fingite, superi, vel in Eridani ponite ripis, ubi maesta sonat Phaetontiadum silva sororum;
(세네카, Hercules Oetaeus 3:5)
feminae est munus datus Silanus et cruore foedavit suo patrios penates,-criminis ficti reus.
(세네카, 옥타비아 3:7)
Volucrem esse Amorem fingit immitem deum mortalis error, armat et telis manus arcuque sacras, instruit saeva face genitumque credit Venere, Vulcano satum:
(세네카, 옥타비아 9:3)
Fata si liceat mihi fingere arbitrio meo, temperem zephyro levi vela, ne pressae gravi spiritu antennae tremant:
(세네카, 오이디푸스 11:43)
Deum esse amorem turpis et vitio favens finxit libido, quoque liberior foret titulum furori numinis falsi addidit.
(세네카, 파이드라 3:1)
vana ista demens animus ascivit sibi Venerisque numen finxit atque arcus dei.
(세네카, 파이드라 3:3)
attolli iubet iterumque poni corpus et solvi comas rursusque fingi:
(세네카, 파이드라 5:5)
nec scelera populos inter atque urbes sata novit nec omnes conscius strepitus pavet aut verba fingit;
(세네카, 파이드라 7:4)
ubi vultus ille et ficta maiestas viri atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,' morumque senium triste et affectus graves?
(세네카, 파이드라 13:11)
falsa memoravi et nefas, quod ipsa demens pectore insano hauseram, mentita finxi.
(세네카, 파이드라 16:42)
Durate trepidae lugubri officio manus, fletusque largos sistite, arentes genae, dum membra nato genitor adnumerat suo corpusque fingit, hoc quid est forma carens et turpe, multo vulnere abruptum undique?
(세네카, 파이드라 17:37)
facile ista finguntur quia Oceanus nauigari non potest.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:4)
unicuique ista pro ingenio finguntur, non ex fide scientiae.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 3:7)
Haec inepte ficta cuilibet uideri potest.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:1)
Quos tibi luctus quosve tumultus fingis, demens?
(세네카, Thyestes 982:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION