라틴어 문장 검색

et sequitur ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, vobis in castigationem a deo obveniant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 4:2)
Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 2:1)
Dubitabitur, credo, de dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat non minus quam de morte vacationis et inanitatis inposuit, animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 7:1)
Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 12:2)
Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 11:1)
Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim, cum aliquid eiusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 1:7)
Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint, exinde titulos quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:4)
totum saeculum satanas et angeli eius repleverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:11)
Hoc denique modo id genus operis in saeculo evasit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:5)
Quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:2)
Utinam ne in saeculo quidem simul cum illis moraremur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:16)
Sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum dei est, saecularia autem diaboli.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:17)
Constat et alii linteum in somnis ostensum eius diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione nominato tragoedo nec ultra quintum diem eam mulierem in saeculo fuisse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 26장 1:8)
"Saeculum,"
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:7)
Delicatus es, Christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION