라틴어 문장 검색

eo anno aedis Martis Gallico bello vota dedicata est a T. Quinctio duumviro sacris faciendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 55:3)
cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 290:2)
anno postquam vota erat aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 292:2)
quam omnia votorum lacrimarumque plena reliquisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 324:2)
magister equitum, ut ex tanta caede multis potitus spoliis, congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit, seu votum id deorum cuipiam fuit, seu credere libet Fabio auctori eo factum, ne suae gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 423:1)
quem paenitere votorum quae pro re publica nuncupaverint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 82:1)
ceterum hoc demum anno ut aedem etiam fieri senatus iuberet bis eiusdem voti damnata re publica in religionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 546:1)
id votum dis cordi fuit et auspicia in bonum verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 616:2)
sortientibus provincias consulibus Etruria Carvilio evenit secundum vota militum, qui vim frigoris iam in Samnio non patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 654:2)
Romae quoque et lectisternium Iuventati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 667:1)
haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 669:1)
nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Iovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 677:2)
ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 679:1)
magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 7:1)
nec enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute evadendum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION