라틴어 문장 검색

Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:4)
Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 2:4)
utendumque tum uel sanguinis missione uel ductione alui uel nigro ueratro, sicut praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:5)
Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:6)
Quod ad medicum uero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidere et cucurbitulas admouere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa uertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus umor euadat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:8)
- Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro ueratro uenter solui.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 2:3)
- His sanguis mittendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 26장 1:4)
Si omnia membra uehementer resoluta sunt, sanguinis detractio uel occidit uel liberat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:2)
Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:4)
At ubi pars resoluta est, pro ui et mali et corporis uel sanguis mittendus uel aluus ducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 3:1)
in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cauendus sanguinis uomitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 13:4)
Haec uiscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:7)
Ac uiscerum quidem hae sedes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:1)
cuius notae sunt horror calidus, neruorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, uomitus, sic ut uox supprimatur, uel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 2:2)
Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen uehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION