라틴어 문장 검색

quid, qui etiam addiscunt aliquid, ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:5)
et ego feci, qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:6)
qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse, at hi quidem mortui iam sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:4)
et P. Scipiones et avi tui duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:4)
Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:1)
cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:9)
At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:1)
quid mirum igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:6)
nam quos ait Caecilius comicos stultos senes, hos significat credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:4)
quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et caecus et senex;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 48:1)
C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat, redeuntem a cena senem saepe videbam puer;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:6)
At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:1)
vidi etiam senem Livium, qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:3)
atque eos omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis senes vidimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:5)
M. vero Cethegum, quem recte suadae medullam dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION