라틴어 문장 검색

Fingunt poetae Plutum (qui divitias sonat) a Iove missum claudicare et tardigradum esse, a Plutone autem currere et pedibus celerem, innuentes divitias bonis artibus et iusto labore partas tarde accedere, sed per mortem aliorum advenientes (veluti ex haereditatibus, testamentis, aut similibus) praecipitanter ruere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:23)
De ecclesiasticis quoque sumptibus eruditos, et quod in corbonam pro peccato quilibet pauper totam substantiam effundens obtulerat, haec in Saturnalium sportulam et Minervae, aut in sumptus domesticos, aut in sordida scorta convertit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:16)
At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subueniendum Adherbali et Hiempsalis mortem seuere vindicandam censebant, sed ex omnibus maxime Aemilius Scaurus, homo nobilis impiger factiosus, auidus potentiae honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장8)
Qui enim plurimis consuevit abundare divitiis multisve suae carnis et mundi gaudiis delectari, si ad inopiae postmodum tenebras elabatur, totus sibi mundus videtur obscurus, nullumque veretur committere crimen, ut fortunam divitiarum recuperare possit amissam, per quas prioribus valeat gaudia similia celebrare, nec excogitari posset in mundo nefas quod committere dubitaret amator, si propter illud ad rerum opulentiam reducatur egestas, unde suum possit enutrire amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:4)
atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION