라틴어 문장 검색

Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 243)
versabo ego illum hodie, si vivo, probe.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 54)
quom mi illa dicet mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festivitas, sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine amabo ted amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus, quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, quasi mus, in medio pariete versabere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 151)
Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 467)
at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 468)
meamne hic invitam hospitam, quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo, tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 66)
At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque concubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 625)
Pedetemptim (tu hoc scis) tractari satiust hasce huius modi mercis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 285)
quo modo me hodie versavisti, ut me in tricas coniecisti, quo modo de Persa manus mi aditast?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 231)
Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2166)
nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4237)
Age eamus, mea gnata, ad matrem tuam, quae ex te poterit argumentis hanc rem magis exquirere, quae te magis tractavit magisque signa pernovit tua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4318)
Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo, minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater, bene volo ego illi facere, si tu non nevis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 249)
abi, laudo, scis ordine, ut aequomst, tractare homines;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 16)
nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2333)

SEARCH

MENU NAVIGATION