라틴어 문장 검색

nos uti per otium tuti simus, in vestra manu est, patres conscripti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장25)
Ita quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장25)
At Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장5)
cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장5)
postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장8)
Igitur diffidens ueteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장3)
Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma[e] factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장1)
Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animaduertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장1)
Postquam Rutilium consedisse iam et animo uacuum accepit, simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra procedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장8)
nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장12)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
Interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi, fortissimum quemque tutissimum, armis libertatem patriam parentisque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장3)
cognoscere, quid boni utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum antevenire, nihil apud se remissum neque apud illos tutum pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장3)
Ad hoc populo Romano iam a principio imperi melius visum amicos quam seruos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장7)
quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION