라틴어 문장 검색

campestribus autem fontibus salsae, graves, tepidae, non suaves, nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios campos ibique arborum umbris contectae praestant montanorum fontium suavitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장23)
nam quaecumque sunt, non possunt habere salubritatem, quod solis vehemens impetus propter nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo fervens ex planitie camporum umorem, et si quae sunt aquae apparentes, ex his, quod est levissimum tenuissimumque et subtili salubritate, aer avocans dissipat in impetum caeli, quaeque gravissimae duraeque et insuaves sunt partes, eae in fontibus campestribus relinquuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장40)
Itaque, Caesar, his auctoribus fretus sensibus eorum adhibitis et consiliis ea volumina conscripsi, et prioribus septem de aedificiis, octavo de aquis, in hoc de gnomonicis rationibus, quemadmodum de radiis solis in mundo sunt per umbras gnomonis inventae quibusque rationibus dilatentur aut contrahantur, explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말52)
Ea autem sunt divina mente comparata habentque admirationem magnam considerantibus, quod umbra gnomonis aequinoctialis alia magnitudine est Athenis, alia Alexandriae, alia Romae, non eadem Placentiae ceterisque orbis terrarum locis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장1)
ἀνάλημμα est ratio conquisita solis cursu et umbrae crescentis ad brumam observatione inventa, e qua per rationes architectonicas circinique descriptiones est inventus effectus in mundo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장4)
ex quis sex signa numero supra terram cum caelo pervagantur, cetera sub terram subeuntia ab eius umbra obscurantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장13)
namque ex ea mundi versatione et contrario solis per signa cursu gnomonumque aequinoctialibus umbris analemmatorum inveniuntur descriptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장2)
namque sol aequinoctiali tempore ariete libraque versando, quas e gnomone partes habet novem, eas umbrae facit VIII in declinatione caeli, quae est Romae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장2)
Deinde ex novem partibus, quae sunt a planitia ad gnomonis centrum, VIII sumantur et signentur in linea, quae est in planitia, ubi erit littera C. haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장8)
funeris umbris sepulturae meae umbris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5102)
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:15)
melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut viridia efficiunt, quam quae tecto subest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장24)
melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut uiridia efficiunt, quam quae tecto subest;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 6:3)
nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicunque est, ibi esse corpus ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 174:3)
'umbram' vero, quia nox umbra terrae dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5895)

SEARCH

MENU NAVIGATION