라틴어 문장 검색

spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 420:1)
quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 473:3)
hic autem apud nos magna turba ac familia est, supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 527)
itaque inter se commutant vestem et nomina;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS27)
ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 228)
illa haud verbum facit et saepit veste id qui estis . ubi illum saltum video opsaeptum, rogo ut altero sinat ire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 272)
Instruxi illi aurum atque vestem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1242)
quia de illo emi virginem triginta minis, vestem, aurum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3120)
immo apud trapezitam situm est illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3124)
Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet tibi, ut ei detur quam istic emi virginem, quod te praesente isti egi teque interprete, et aurum et vestem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 191)
et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 23)
quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 285)
quando ego tibi ancillas, penum, lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges, malo cavebis si sapis, virum observare desines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 27)
aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi, quae illi instruxisti:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 37)

SEARCH

MENU NAVIGATION