라틴어 문장 검색

Ceterum antequam destinata componam, repetendum videtur qualis status urbis, quae mens exercituum, quis habitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid aegrum fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam causaeque noscantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장1)
Infecit ea tabes legionum quoque et auxiliorum motas iam mentis, postquam vulgatum erat labare Germanici exercitus fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장1)
Haud dubiae iam in castris omnium mentes tantusque ardor ut non contenti agmine et corporibus in suggestu, in quo paulo ante aurea Galbae statua fuerat, medium inter signa Othonem vexillis circumdarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장1)
Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi confuderat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장1)
utque evenit inclinatis ad suspicionem mentibus, cum timeret Otho, timebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 81장3)
si Vitellio et satellitibus eius eligendi facultas detur, quem nobis animum, quas mentis imprecentur, quid aliud quam seditionem et discordiam optabunt?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장3)
is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장6)
Titus aucto animo ad patrem pervectus suspensis provinciarum et exercituum mentibus ingens rerum fiducia accessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장4)
quattuor Mucianus obtinebat in pace, sed aemulatio et proximi exercitus gloria depulerat segnitiam, quantumque illis roboris discrimina et labor, tantum his vigoris addiderat integra quies et inexperti belli labor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장7)
et quamquam plus virium, prope duplicatus legionum auxiliorumque numerus erat Valenti, studia tamen militum in Caecinam inclinabant, super benignitatem animi, qua promptior habebatur, etiam vigore aetatis, proceritate corporis et quodam inani favore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장6)
Attonitas subito terrore mentis falsum gaudium in languorem vertit, repertis qui descivisse a Vitellio exercitum ementirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장1)
non adversus divi Augusti acerrimam mentem nec adversus cautissimam Tiberii senectutem, ne contra Gai quidem aut Claudii vel Neronis fundatam longo imperio domum exurgimus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장7)
mens a metu ad fortunam transierat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장3)
non vigor corporibus, non ardor animis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장4)
credidere plerique Flavii Sabini consiliis concussam Caecinae mentem, ministro sermonum Rubrio Gallo:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION