라틴어 문장 검색

et de M. Livio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum, quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia decernentibus, quod per quinquennium arcem tutatus esset, maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 377:1)
Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum cui conlega praefuerat M. Marcellum tribunum militum Venusiam abducere iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 438:1)
eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio armato vastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 444:1)
senatus quo die primum est habitus ludos magnos facere dictatorem iussit, quos M. Aemilius praetor urbanus C. Flaminio, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 498:1)
octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Laevinus consules redduxerant eum in urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 507:1)
C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Valerium Laevinum dari conlegam posse, quia duos patricios creari non liceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 511:1)
Antistius et M. Raecius ad rem inspiciendam rettulerant misisse se cum Massiliensibus ducibus qui per hospites eorum principes Gallorum omnia explorata referrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 536:2)
hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 539:1)
et plebeis ludis biduum instauratum a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 542:1)
consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Livius iterum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 543:1)
magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 575:1)
memoriae proditum est plenum adhuc irae in civis M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio ne, priusquam genus hostium cognosset, temere manum consereret, respondisse, ubi primum hostium agmen conspexisset, pugnaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 600:1)
bina erant, sicut ante adventum consulis alterius fuerant, una M. Livi, altera L. Porci;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 690:2)
ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque Hispanis - et ibi maxime in vetere milite spem habebat - sumpsit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 704:1)
senatus quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent, supplicationem in triduum decrevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 746:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION