라틴어 문장 검색

Expedit cum amico occidi, quam cum inimico vivere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E19)
Gloriosum est iram amici amicitiae dare.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H4)
Mage cavenda amicorum invidia, quam insidiae hostium.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M5)
Praestabis amicis fidem, omnibus aequitatem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 493)
Ruborem amico excutere amicum est perdere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 669)
In isto loco consortium solvimus in quo solo ceteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 12:1)
Abeunte igitur amico, remansit Aeduini solus foris, residensque mestus ante palatium, multis coepit cogitationum aestibus affici, quid ageret, quoue pedem uerteret, nescius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:17)
Erat enim rex eiusdem gentis Sigberct, qui post Sigberctum cognomento Paruum regnauit, amicus eiusdem Osuiu regis, qui, cum frequenter ad eum in prouinciam Nordanhymbrorum ueniret, solebat eum hortari ad intellegendum deos esse non posse, qui hominum manibus facti essent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII.3)
corpusque eius ab amicis propter amorem sancti Martini, cuius monasterio praeerat, Turonis delatum atque honorifice sepultum est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII]. 1:9)
eosque, ubicumque poterat, amicis per monasteria commendans, ipse in saepedicto famulorum famularumque Dei monasterio, quod uocatur Streanaeshalch, locum mansionis elegit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:12)
Nam quando fratres sui corpus ipsius post multos sepulturae annos incorruptum reppererunt, tulerunt partem de capillis, quam more reliquiarum rogantibus amicis dare, uel ostendere in signum miraculi possent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].8)
Pauper erit praesto semper, te pauper adibit Primus et in tenero fixus erit latere, Pauper in angusto fidus comes agmine turbae Subicietque manus efficietque viam, Pauper ad occultos furtim deducet amicos Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 533)
Vos modo proposito dulces faueatis amici, neue neget quisquam me duce se comitem, aut si quis uini certamen mite recusat, fallat eum tecto cara puella dolo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 66)
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 597:1)
navis Quinctio publice parata fuit,transvectumque tres obviam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 288:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION