라틴어 문장 검색

id utrum sua sponte fecerint an quia mandatum ita fuerit non tam certum est quam videtur tempori aptum fuisse, integro certamine eos relinqui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 712:1)
praedatumque, ubi nemo obviam exiret, discurrebant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 33:2)
novus consul nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent quam datum signum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 41:2)
ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 99:1)
ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 238:1)
harum novarum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, si praesidia maritima interclusisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 287:1)
praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, ita rudis in re navali erat, Areas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat, ignarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 288:1)
et priusquam qualia propinquis castris solent contraheretur certamen, nox intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 323:3)
procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 328:1)
Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 243:2)
et ceterae urbes in Euboea sine certamine traditae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 256:1)
horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 274:1)
et sine ullo certamine partim per semirutos, partim scalis integros muros transcendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 294:1)
cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene impenetrabilis ferro occurrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 305:1)
duas amplius horas dubium certamen sustinuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 428:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION