라틴어 문장 검색

Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
Postera cum caelo motis Pallantias astris fulserit, et niveos Luna levarit equos, qui dicet
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권253)
"quid gravius victore Gyge captiva tulissem, quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권412)
"posita est mihi regia caelo, possidet alter aquas, alter inane chaos, sed si forte tibi non est mutabile pectus, statque semel iuncti rumpere vincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권419)
"nec nobis caelum est habitabile"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권426)
et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset, bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권429)
ille precabatur, tonitru dedit omina laevo Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권561)
"post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo, inque novas species omne recessit opus, pondere terra suo subsedit et aequora traxit, at caelum levitas in loca summa tulit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권7)
"fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce vertit in auctores pondera vasta suos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권22)
illa dati caelum praemia lactis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권64)
at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas, dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae, mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores cervicemque polo suppositurus Atlas, victus uterque parens tamen est pietate sororum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권93)
"caelum nigrescit ab Austris, et subita frondes decutiuntur aqua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권201)
Ultor ad ipse suos caelo descendit honores templaque in Augusto conspicienda foro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권350)
"non ego, si toto mater me cedere caelo iusserit, invita matre morabor"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권43)
arte Syracosia suspensus in aere clauso stat globus, immensi parva figura poli, et quantum a summis, tantum secessit ab imis terra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권174)

SEARCH

MENU NAVIGATION