라틴어 문장 검색

omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:7)
nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:2)
te, Q. Petili, appello, optimum et fortissimum civem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 3:2)
' miseros interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed etiam nefarias suspicantur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:5)
nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 2:9)
eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari virtute et gloria civem domum vi et armis compulit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:5)
qui non solum Etruscos - eos enim penitus contempserat - sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere in alieno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 3:1)
'adeste, quaeso, atque audite, cives!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:2)
- sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:5)
quae mulier interficere sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:3)
populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:5)
etenim si in gladiatoriis pugnis et infimi generis hominum condicione atque fortuna timidos et supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentis servari cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:5)
'valeant,' inquit 'valeant cives mei;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:2)
tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen perfruantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 2:5)
negat enim se, negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibus non negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION