라틴어 문장 검색

ego enim Magium non conservasse dico, sed tamquam nudus nuces legeret, in ventre abstulisse";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:5)
faba quidem Pythagorei utique abstinere, quasi vero eo cibo mens, non venter infletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 177:7)
faba quidem Pythagorei utique abstinere, quasi vero eo cibo mens, non venter, infletur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 177:7)
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur, gutture sulpureas lente exhalante mefites.
(페르시우스, 풍자, satire 358)
mihi trama figurae sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?
(페르시우스, 풍자, satire 655)
Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito Ignoscite mihi inquit amici, multis iam diebus venter mihi non respondit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:1)
Recepta cocus tunica cultrum arripuit porcique ventrem hinec atque illinc timida manu secuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:21)
viginti ventres pasco et canem;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:22)
Ita vero inquam ego tanquam solidos alligaturus, quibus non soleat venter iniuriam facere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:18)
Aut quid est quod in corpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum saepius dolet?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:23)
Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam". . . Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint . . . Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:3)
83 P.L.M. Sic et membra solent auras includere ventris, quae penitus mersae cum rursus abire laborant, verberibus rimantur iter;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 10:1)
Canis per flumen carnem cum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliamque praedam ab altero ferri putans Eripere voluit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis per fluvium carnem ferens.2)
Sic sine labore venter impletur meus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.25)
Non veto dimitti, verum cruciari fame, Ne ventrem continere non possint suum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.21)

SEARCH

MENU NAVIGATION