라틴어 문장 검색

quem locum multo etiam accuratius explicat in eo sermone, quem habuit eo ipso die, quo excessit e vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:6)
non valet tantum animus, ut se ipse videat, at ut oculus, sic animus se non videns alia cernit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 66:4)
haec igitur et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare quin is praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur, vel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 69:1)
cum vero causam iustam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis, ne ille me Dius Fidius vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen ille vincla carceris ruperit - leges enim vetant - , sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo evocatus atque emissus exierit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:3)
eos dico, qui aiunt manere animos, cum e corpore excesserint, sed non semper.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:6)
sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:1)
sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:4)
Tu quo/que, Ulixes, quamqua/m graviter Cerni/mus ictum, nimis pae/ne animo es Molli/, qui consuetu/s in armis Aevom a/gere . . . . . . . intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:3)
Namque nimis multos atque omni luce cadentis Cernimus, ut nemo possit maerore vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:9)
itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:1)
itaque bene adhibita ratio cernit, quid optumum sit, neglecta multis implicatur erroribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:5)
quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:4)
ut maris igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:9)
deinde ex maiore parte plerasque res nominari, etiamsi quae pars abesset, ut vires, ut valetudinem, ut divitias, ut honorem, ut gloriam, quae genere, non numero cernerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:9)
quid eo possit esse praestantius, cum contineri prudentia utilitatem civium cernat, iustitia nihil in suam domum inde derivet, reliquis utatur tot tam variisque virtutibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION