라틴어 문장 검색

sed prohibet paulumque umeri libare sinistri praebuit et merito parcit Tritonia fratri, ille tamen nec stare loco nec comminus ire amplius aut voltus audet perferre cruenti Tydeos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권230)
"hunc toto capies pro corpore crinem, comere quem frustra me dedignante solebas, huic dabis exsequias, atque inter iusta memento, ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis dilectosque canes ullis agat amplius antris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권388)
Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:2)
Ceterum suspecta lex est quae probari se non vult, inproba autem, si non probata dominetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 13:2)
Ceterum de tot exinde principibus ad hodiernum divinum humanumque sapientibus edite aliquem debellatorem Christianorum!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 4:2)
Ceterum si nemo esset qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos auferendo factorem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 2:3)
Ceterum si propterea Liber deus quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus ut frugis novae auctor, qui ostensor.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:2)
Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria conponi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:2)
Iam quidem intellegi subiacet veritatis esse cultores qui mendacii non sint, nec errare amplius in eo in quo errasse se recognoscendo cessaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 8:2)
Ceterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur, et sensibus quibus invenitur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 2:4)
Quadringentis paene annis (nam et septem minus) Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit, mille circiter cladem Priami antecedit, possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 3:3)
Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit quo supra diximus;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 10:2)
Ceterum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem divinitatis conferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 3:2)
Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in imperatore?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:1)
Ceterum liber sum illi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION