라틴어 문장 검색

non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:6)
ita fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait exiguam intervenire sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:10)
ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio - ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
Sed cum sapientiam totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, eum tueretur, qui constaret ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac contineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 24:1)
Iam vero domina rerum, ut vos soletis dicere, eloquendi vis quam est praeclara quamque divina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:2)
quae ratio poetas maxumeque Homerum inpulit ut principibus heroum Ulixi Diomedi Agamemnoni Achilli certos deos discriminum et periculorum comites adiungeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 166:1)
Nam et voluptates, blandissimae dominae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:2)
tua autem fuit oratio eius modi, non ut ullam artem doctrinamve contemneres, sed ut omnis comites ac ministratrices oratoris esse diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 75:2)
Denique etiam a philosophia profectus princeps Xenophon, Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes Alexandri, scripsit historiam, et is quidem rhetorico paene more;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:1)
Sed domina natura est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:6)
neque disiuncti doctores, sed eidem erant vivendi praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut efficeret oratorem verborum actoremque rerum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 57:3)
Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 3:10)
'Sunt autem aliae quasi ministrae comitesque sapientiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장2)
424M Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos inlecebris suis incenderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 211)
Hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in infimoque orbe luna radiis solis accensa convertitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION