라틴어 문장 검색

unde est quem Romulus acer asylum rettulit, non 'statuit'. quem locum deus Lucoris, sicut Piso ait, curare dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 76113)
nam cum Romani iracundia matris deum laborarent et eam nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statutis ludis circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2795)
dicit, qui illic ludos statuit agonales, devicto Antonio et Cleopatra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2802)
sunt qui dicunt ab Aesculapio aras Apollini statutas 'patrias' nominatas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3326)
postrema, id est τα` ἔσχατα, commissa erat luporum utero caudas delphinum, id est commissas habebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4285)
nam ideo alibi urbem praeclaram statui, mea moenia vidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 759)
credere credit vel credebat, id est committebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4223)
nam ideo addidit 'poenas inimico a fratre recepi'. et re vera nulla avari maior est poena, quam amittere pecuniam propter quam commiserat scelus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6562)
'numquid urbem statui?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6568)
sic et Didoni decretum fuerat ut urbem praeclaram statueret, ulcisceretur virum, poenas de parricidio fratris exigeret, perveniret autem ad seram mortem sine ulla felicitatis offensa, si Troiana classis ad litus Africae non veniret, qua portum Carthaginis ingressa nec continuaretur ulterius reginae nota felicitas, nec expectaretur ad mortem dies illa sera quae fuerat constituta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69617)
haec sciens Maro inducit ipsam Didonem in extremis suis ista dicentem 'urbem praeclaram statui, mea moenia vidi ulta virum, poenas inimico a fratre recepi, felix heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae'. sic et Vulcanus respondens Veneri armari filium postulanti condicionale fatum adserit fuisse Troianis, ut si Aeneas caelestibus armis fuisset armatus, annos decem ultra quam stetit Troia duraret, nec Priamus ante idem tempus periret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69618)
illi enim dicuntur non fato perire sed merito, qui maxima in deos et non ignoscenda committunt, ut Salmoneus, ut contemptor divum Mezentius, ut Tityus, ut Ixion:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69626)
hoc est ergo quod dicit 'nam quia nec fato', id est denuntiativo, 'merita nec morte', id est nullo inmani crimine commisso, sed 'misera ante diem', hoc est uno de condicionalibus fatis statuto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69629)
et tuba commissos Romano more, sicut hodieque videmus omnibus ludis funebribus, ut sunt divorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1131)
et bene, quia tribus statuta sunt praemia, quinque commemorat, scilicet casuris duobus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3182)

SEARCH

MENU NAVIGATION