라틴어 문장 검색

Vos ad speciem veri componite animum et, dum honestum discitis, quidquid est, in quo nomen honesti iactatur, id colite.
(세네카, 행복론, Liber V 83:3)
Quid illi, qui in componendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 67:1)
ubi nos a corporibus dimissos natura componat ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 116:4)
S. Turannius fuit exactae diligentiae senex, qui post annum nonagesimum, cum vacationem procurationis ab C. Caesare ultro accepisset, componi se in lecto et velut exanimem a circumstante familia plangi iussit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 122:2)
bonum fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit, quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent, diplomata daret.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 65:2)
Eo scilicet formosius id esse magnificentiusque fatebimur, quo in maiore praestabitur potestate, quam non oportet noxiam esse, si ad naturae legem componitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 112:2)
Brutus in eo libro, quem de virtute composuit, ait se Marcellum vidisse Mytilenis exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime viventem neque umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 57:1)
Nunc crudele fatum ita composuit, ut nec fortunae meae interesses nec absentiae adsuesceres.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:5)
At quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 118:2)
Nunc mores eius compone, nune forma;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 129:1)
Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 138:1)
Tunc Caesaris tui opera, ut per omnia saecula domestico narrentur praeconio, quantum potes, compone ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 43:4)
Cogita modestiam eius, cogita in rebus agendis sollertiam, in exsequendis industriam, in promissis constantiam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 115:1)
Haec, utcumque potui, longo iam situ obsoleto et hebetato animo composui.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:1)
illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximas quoque aerumnas componit, in te una vim suam perdidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION