라틴어 문장 검색

ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 205:1)
postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 248:1)
sub idem tempus L. Manlius et C. Helvius, cum, quoad viam colles obliqui dederunt, escendissent, postquam ad invia ventum est, flexere iter in partem montis, quae una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque intervallo velut ex composito coeperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 273:1)
consul compositis rebus Cephallaniae, praesidio Samae imposito, in Peloponnesum iam diu accersentibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 366:1)
pars altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici circumdato vallo, mansit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 503:2)
haec querentes interrogando criminose ex composito consul ad plura velut non sua sponte dicenda eliciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 538:1)
duplex eorum, ut animadvertistis, patres conscripti, accusatio fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 594:1)
militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 60:2)
simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad res Romanorum trahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 50:1)
iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, ut et hoc quod iam quale sit scies suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 141:2)
achaei de Messene recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 239:2)
ex iis primis diebus sole orto pariter omnes compositi et instructi procedebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 329:1)
haud multum temporis intercessit, cum ex composite refugientium suorum agmen, post effuse sequentes barbaros conspexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 573:1)
compositum autem sic fuerat transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 653:1)
duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 655:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION