라틴어 문장 검색

quid ego de praestantissimo viro, T. Annio, dicam, aut quis de tali cive satis digne umquam loquetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 1:1)
omnes hanc quaestionem te praetore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam sperant futuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장4)
o gravitatem dignam exspectatione!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 4:4)
atqui si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 3:2)
dixit enim hic idem qui semper omnia constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:1)
haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장8)
quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis - quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 3:1)
et erit dignior locus ullus in terris qui hanc virtutem excipiat quam hic qui procreavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 1:7)
qui denique questus, qui luctus, qui maeror dignus inveniri in calamitate tanta potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:7)
quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:2)
de quo praeclare et multa praecipiuntur et res est cognitione dignissima;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:6)
Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus verbis quidque dicat aut quo modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 1:2)
vita illa dignu' locoque non dignus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:5)
multitudine peccatorum praestat eoque poena maiore dignus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 3:3)
laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION