라틴어 문장 검색

certos mihi finis terminosque constituam, extra quos egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi sit propositum de quo dicam, et Hortensius habeat exposita ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo prospicere possis quibus de rebus auditurus sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 1:5)
cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 2:3)
qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:1)
aut haec facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate constituat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 2:1)
omnino autem bona possessa non esse constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in universis quae teneri et possideri possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 2:3)
nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam accesserim demonstravi, dicendum necessario est de contentione nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi possitis habeatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 4:1)
non enim singulos ferre sententias, sed universos constituere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:3)
cum accusationis tuae membra dividere coeperit et in digitis suis singulas partis causae constituere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 1:5)
cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:2)
et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit - nisi enim inter eos qui disceptant convenit quid sit illud quod ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest - , explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta rei notitia definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam brevissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 1:1)
ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:4)
non tamen defuisse qui s. fere VI ea non tantum legeret distingueret emendaret sed compluribus exemplaribus usus secundum suum iudicium constitueret mox videbimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말39)
Opportunissime vero accidit quod Carolingorum aetate etiam alius codex supererat qui ad Ciceronis verba constituenda adhiberi posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말241)
e recensione igitur liber ille e quo correcturae codicis V sumptae sunt (v) originem duxit facta a docto homine, qui praeter vulgatos libros aliis uteretur, sed etiam secundum suum iudicium Ciceronis verba constitueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말260)
nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium, equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p. liberata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION