라틴어 문장 검색

Haec, quia soles si quid incidit novi non invitus audire, deinde quia iucundum est mihi quod ceperam gaudium scribendo retractare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 8:1)
Februarias quae proximae fuissent in amplissimo ordine optimus princeps recitasset senatusque consulta de iis rebus facta in aere inciderentur, idque aes figeretur ad statuam loricatam divi Iulii'.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:4)
Quam iuvat quod in tempora illa non incidi, quorum sic me tamquam illis vixerim pudet!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 17:1)
Cum sis peritissimus et privati iuris et publici, cuius pars senatorium est, cupio ex te potissimum audire, erraverim in senatu proxime necne, non ut in praeteritum - serum enim -, verum ut in futurum si quid simile inciderit erudiar.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 1:1)
Itaque reducta libertas rudes nos et imperitos deprehendit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 3:3)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
In contrarium incidi:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 10:1)
intellego enim me, dum veniam prioribus peto, in illa ipsa quae adnotaveras incidisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:2)
Incidi in materiam veram sed simillimam fictae, dignamque isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:1)
incidi autem, dum super cenam varia miracula hinc inde referuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:2)
Ideo tu, domine, consulendus fuisti, quid observare me velles, tam hercule quam de iis qui in perpetuum relegati nec restituti in provincia deprehenduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 3:2)
Nam haec quoque species incidit in cognitionem meam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 4:1)
Praeterea per id spatium, per quod fossa fodienda est, incidunt rivi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 3:3)
aut, si plus admiserint quam ut in re praesenti satis puniantur, si milites erunt, legatis eorum quod deprehenderis notum facies aut, si in urbem versus venturi erunt, mihi scribes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 78 3:2)
Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION