라틴어 문장 검색

illud vero utilissimum nosse eas causas, quarum orationes in manus sumpserimus et, quotiens continget, habitas legere actiones:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 23:1)
multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:1)
iulio Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 121:1)
quem nunc consummari oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersint quam illis, qui adhuc summi sunt, contigerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 161:2)
sed tum maxime, cum facultas illa contigerit, resistamus ut provideamus et efferentes equos frenis quibusdam coerceamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 172:3)
sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices erunt et deplorandus dies;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:1)
sed neque hoc contingere semper potest praesertim oratori, cui saepius scribere ad praesentes usus necesse est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:1)
neque enim prius contingere cursus potest quam scierimus, quo sit et qua perveniendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 238:2)
nec quisquam tantum fidat ingenio, ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi usu potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 251:1)
nam et inviti iudices audiunt partes suas, nec hoc oratori contingere inter quod Pythagorae inter discipulos potest ipse dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 28:2)
age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 54:1)
etiam, si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit, quotiens contigerit, servare iudicum pudorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 79:1)
quodsi nulla contingit excusatio, sola colorem habet paenitentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 82:3)
sic contingit, ut etiam quae ex tempore videbantur effusa, ad verbum repetita reddantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:3)
dicebantur etiam nunc esse, qui facerent, sed mihi nunquam, ut ipse interessem, contigit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 146:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION