라틴어 문장 검색

legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum Gallis -ne a quibus nullam iniuriam accepissent socios populi Romani atque amicos oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 394:2)
et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 398:1)
Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani, obsidebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 28:1)
te inquit, P. Valeri, socium imperii consiliique legiones mecum adversus Antiatem hostem ducere placet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 68:1)
cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam, Valerius, socius lectus, adiecit M. Furium sibi pro dictatore seque ei pro magistre equitum futurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 72:1)
Valerium tantummodo imperii socium depoposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 96:2)
cum Romani auxilii adventus tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 98:1)
ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 108:1)
illius gloriae pars virilis apud omnes milites sit qui simul vicerint, suae victoriae neminem omnium mortalium socium esse constet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 116:2)
non negatum itaque tantum de captivis, sed, in quo ab sociis tamen temperaverant, denuntiatum senatus verbis facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius, externo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 182:1)
abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 260:1)
Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum lacum devictum centum annorum pace obnoxia tenuerint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 299:2)
eaque res Tusculanis, veteribus sociis, novis civibus, opem orantibus verecundia maxime non patres modo sed etiam plebem movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 374:1)
nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 153:2)
non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem victum armis socium ex hoste facias;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 242:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION