라틴어 문장 검색

nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 137:2)
Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem est et voluntas pro eisdem partibus standi :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:2)
Frons eius ipsa dat locum fabulae et ad malam spem inritat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 66:1)
ludit prato liber aperto nondum rupta fronte iuvencus, vacuae reparant ubera matres;
(세네카, Hercules Furens 2:8)
fortem vocemus cuius horrentes comae maduere nardo, laude qui notas manus ad non virilem tympani movit sonum, mitra ferocem barbara frontem premens?
(세네카, Hercules Furens 7:8)
quae silvas et aves saxaque traxerat ars, quae praebuerat fluminibus moras, ad cuius sonitum constiterant ferae, mulcet non solitis vocibus inferos et surdis resonat clarius in locis, deflent Eurydicen Threiciae nurus, deflent et lacrimis difficiles dei, et qui fronte nimis crimina tetrica quaerunt ac veteres excutiunt reos flentes Eurydicen iuridici sedent, tandem mortis ait 'vincimur' arbiter, 'evade ad superos, lege tamen data:
(세네카, Hercules Furens 8:25)
frons torva, fratrum quae tamen speciem gerat gentisque tantae, vultus est illi Iovis, sed fulminantis:
(세네카, Hercules Furens 11:5)
tum sub Herculeas caput abscondit umbras, densa sed laeto venit clamore turba frontibus laurum gerens magnique meritas Herculis laudes canit.
(세네카, Hercules Furens 12:30)
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:5)
his ego citatam gressibus vici feram radiante clarum fronte gestantem caput?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:17)
alba sed complet rogum populea silva, frontis Herculeae decus.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:21)
stupet omne volgus, vix habent flammae fidem, tam placida frons est, tanta maiestas viro.
(세네카, Hercules Oetaeus 25:33)
lubricus per saxa retro Sisyphum volvat lapis, nunc meis vocata sacris, noctium sidus, veni pessimos induta vultus, fronte non una minax.
(세네카, 메데아 12:9)
O fallax bonum, quantum malorum fronte quam blanda tegis!
(세네카, 오이디푸스 1:3)
non animae capax in parte dextra pulmo sanguineus iacet, non laeva cordi regio, non molli ambitu omenta pingues visceri obtendunt sinus:
(세네카, 오이디푸스 5:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION