라틴어 문장 검색

ratio vero pedum oratione est multo quam versu difficilior:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 317:2)
neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri possit, nisi quod evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 402:1)
nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 88:2)
tantam enim difficultatem habet similitudo, ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit, ut non res quae simillimae, quaeque pares maxime videantur, utique discrimine aliquo discernantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 143:4)
difficilius est naturam suam fingere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 154:1)
nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentes vix aliqua pars sequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 159:1)
enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 166:1)
increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 173:4)
quo pudendum est magis, si difficultatem facit doctrina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 178:3)
ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 209:2)
sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 218:1)
quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 237:1)
namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 250:1)
unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, videtur, quibus modis ea, quae sunt parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 61:2)
adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION