라틴어 문장 검색

etiam temporis imagine iudices movet, quae maneant eos, qui de vi et iniuria questi sunt, nisi vindicentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 37:1)
Sed saepius id est accusatoris, avertere iudicem a miseratione, qua reus sit usurus, atque ad fortiter iudicandum concitare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 38:1)
nam et cautiores ad suae religionis iudices facit et gratiam responsuris aufert, cum ea quae dicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint nova:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 38:3)
docendi quoque interim iudices, quid rogantibus respondere debeant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 38:6)
enim petere ea quisque videtur a iudice, quae aliis ipse praestiterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 40:3)
plurimum tamen valet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 41:1)
at cum ipsos loqui fingimus, ex quoque trahitur adfectus Non enim audire iudex videtur aliena , sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 43:5)
Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam tabula sipariove imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 50:1)
Quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:2)
quem melius infirmus actor tacitis iudicum cogitationibus reliquisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 63:1)
Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam urbane dictis, quale est date puero panem, ne ploret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 64:1)
et corpulento litigatori, adversarius, item puer, circa iudices erat ab advocato latus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 64:2)
nam et, si bene diximus , possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi , verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 70:1)
Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:2)
qui vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente flendum irascendumve esset, rarus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION