라틴어 문장 검색

Sed tam commoda illorum sine invidia videbit quam scelera sine ira ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:7)
nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:1)
alter cum voluntate non contumaci, tamquam oporteat me vindicari, cum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare, cum scelus fecerit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:2)
nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 33:2)
Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:3)
Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:2)
expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:6)
Et quota ista pars scelerum est !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 45:1)
Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi sed insaniendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:2)
Sine illa facilius rectiusque scelera tollentur, mali punientur et transducentur in melius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 73:3)
si tres senatores quasi nequam mancipia inter verbera et flammas divisit homo, qui de toto senatu trucidando cogitabat, qui optabat, ut populus Romanus unam cervicem haberet, ut scelera sua tot locis ac temporibus diducta in unum ictum et unum diem cogeret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:3)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam ;
(세네카, De Providentia, book 1 66:3)
Vix tibi esset facultas dilectus felicioris, si inter Platonas et Xenophontas et illum Socratici fetus proventum bonos quaereres, aut si tibi potestas Catonianae fieret aetatis, quae plerosque dignos tulit, qui Catonis saeculo nascerentur, sicut multos peiores quam umquam alias maximorumque molitores scelerum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 69:1)
Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi eum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION