라틴어 문장 검색

Itaque eos in equitatum Labieni immissos turmis suorum suppetias mittit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:9)
Eo equitatu dextra sinistra derecto ab oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque in iugo inferiore instructas non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus in acie constituit.
(카이사르, 아프리카 전기 78:2)
Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui ad oppidum in statione erant, facere impressionem levemque armaturam sagittarios funditoresque eodem submittit.
(카이사르, 아프리카 전기 78:3)
Quod ubi Caesar animadvertit, CCC quos ex legionibus habere expeditos consuerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie constiterat, iubet equitatui succurrere.
(카이사르, 아프리카 전기 78:5)
In quo proelio Pacideius graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique sunt.
(카이사르, 아프리카 전기 78:11)
Qui postquam ad ea castra quae petebant perfugerunt, ut refecti castris rursus sese defenderent ducemque aliquem requirerent quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem gererent:
(카이사르, 아프리카 전기 85:4)
Messala Uticam ante praemisso cum equitatu, ipse eodem iter facere contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 86:7)
Quem Uticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus munierat turribusque auxerat, sepultura adficiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 88:7)
Ipse postero die Utica egressus cum equitatu in regnum ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 92:4)
Interim in itinere ex regiis copiis duces complures ad Caesarem veniunt orantque ut sibi ignoscat.
(카이사르, 아프리카 전기 92:5)
Fabium Maximum de suo adventu facit certiores, utque sibi equitatus qui ex provincia fuisset praesidio esset.
(카이사르, 히스파니아 전기 2:8)
Ad quos celerius quam ipsi opinati sunt appropinquavit neque, ut ipse voluit, equitatum sibi praesidio habuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 2:9)
Hoc misso ad Uliam praesidio Caesar, ut Pompeium ab ea oppugnatione deducercet, ad Cordubam contendit, ex quo itinere loricatos viros fortis cum equitatu ante praemisit.
(카이사르, 히스파니아 전기 4:1)
Appropinquantibus ex oppido bene magna multitudo ad equitatum concidendum cum exissent, loricati, ut supra scripsimus, ex equis descenderunt et magnum proelium fecerunt, sic uti ex infinita hominum multitudine pauci in oppidum se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 4:4)
Hic inter duces duos fit contentio uter prius pontem occuparet;
(카이사르, 히스파니아 전기 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION