라틴어 문장 검색

facilius enim nos inferis dolor iste adiciet quam illos nobis reducet.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 21:6)
Olim te in altiorem ordinem et amor Caesaris extulit et tua studia eduxerunt.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 32:5)
Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quicquid nos umquam delectavit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 59:3)
quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor ne me unum transeat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:4)
Cetera, quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:3)
Ut vero aliquam occasionem mutatio temporum dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium, in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti morte ac restituisti in publica monumenta libros, quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:1)
Antiqua mala in memoriam reduxi et, ut scires hanc quoque plagam esse sanandam, ostendi tibi aeque magni vulneris cicatricem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:3)
haec e carcere educit quos exire imperium impotens vetuerat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 117:1)
Cognito consilio eius publica voluptas erat, quod e faucibus avidissimorum luporum educeretur praeda.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 136:1)
Stoici virilem ingressi viam non ut amoena ineuntibus videatur curae habent, sed ut quam primum nos eripiat et in illum editum verticem educat, qui adeo extra omnem teli iactum surrexit, ut supra fortunam emineat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 2:3)
Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:1)
Nam ipsum centurionem, qui damnatum reduxerat, duci iussit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 112:3)
Ea demum velocitas placet, quae ubi iussa est vestigium sistit nec ultra destinata pro- currit flectique et a cursu ad gradum reduci potest ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 193:1)
Sed cum primum sit non irasci, secundum desinere, tertium alienae quoque irae mederi, dicam primum quemadmodum in iram non incidamus, deinde quemadmodum nos ab illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem reducamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 29:1)
ei autem bene optate, qui vos ex hac voragine eduxit."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 134:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION